monumenta.ch > Augustinus > 32
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XXXI <<<     >>> XXXIII

Caput XXXII

1 In oratione autem sua cum cantico cui nisi Domino Christo dicit: "Domine, audivi auditionem tuam, et timui; Domine consideraui opera tua, et expaui?"
Quid enim hoc est nisi praecognitae novae ac repentinae salutis hominum ineffabilis admiratio? "In medio duorum animalium cognosceris" quid est nisi aut in medio duorum testamentorum, aut in medio duorum latronum, aut in medio Moysi et Heliae cum illo in monte sermocinantium? "Dum adpropinquant anni, nosceris; in adventu temporis ostenderis," nec exponendum est. "In eo cum turbata fuerit anima mea, in ira misericordiae memor eris" quid est nisi quod Iudaeos in se transfigurauit, quorum gentis fuit, qui cum magna ira turbati crucifigerent Christum, ille misericordiae memor dixit: "Pater ignosce illis, quia nesciunt quod faciunt? Deus de Theman veniet et sanctus de monte umbroso et condenso."
Quod hic dictum est: De Theman veniet, alii interpretati sunt "ab Austro" vel "Africo"; per quod significatur meridies, id est fervor caritatis et splendor veritatis.
2 Montem vero umbrosum atque condensum, quamvis multis modis possit intellegi, libentius acceperim scripturarum altitudinem divinarum, quibus prophetatus est Christus. Multa ibi quippe umbrosa atque condensa sunt, quae mentem quaerentis exerceant.
3 Inde autem venit, cum ibi eum, qui intellegit, invenit. "Operuit caelos virtus eius, et laudis eius plena est terra" quid est nisi quod etiam in psalmo dicitur: "Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua? Splendor eius ut lumen erit" quid est nisi fama eius credentes inluminabit"? "Cornua in manibus eius sunt" quid est nisi tropaeum crucis? "Et posuit caritatem firmam fortitudinis suae" nec exponendum est. "Ante faciem eius ibit verbum, et prodiet in campum post pedes eius" quid est nisi quod et antequam huc veniret praenuntiatus est, et postea quam hinc reversus est, adnuntiatus est? "Stetit, et terra commota est" quid est nisi "stetit ad subueniendum, et terra commota est ad credendum"? "Respexit, et tabuerunt gentes," hoc est "misertus est et fecit populos paenitentes". "Contriti sunt montes violentia," hoc est "vim facientibus miraculis elatorum est contrita superbia". "Defluxerunt colles aeternales," hoc est "humiliati sunt ad tempus, ut erigerentur in aeternum". "Ingressus aeternos eius pro laboribus vidi," hoc est "non sine mercede aeternitatis laborem caritatis aspexi". "Tabernacula Aethiopum expauescent et tabernacula terrae Madiam," hoc est "gentes repente perterritae nuntio mirabilium tuorum etiam quae non sunt in iure Romano erunt in populo Christiano". "Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus aut in mari impetus tuus?" hoc ideo dictum est, quia non venit nunc ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum. "Quia ascendes super equos tuos, et equitatio tua salus," hoc est "evangelistae tui portabunt te, qui reguntur a te, et evangelium tuum salus erit eis, qui credunt in te". "Intendens intendes arcum tuum super sceptra, dicit Dominus" hoc est "comminaberis iudicium tuum etiam regibus terrae". "Fluminibus scindetur terra" hoc est "influentibus sermonibus praedicantium te aperientur ad confitendum hominum corda, quibus est dictum: "Scindite corda vestra et non vestimenta". Quid est: "Videbunt te et dolebunt populi," nisi ut lugendo sint beati?
4 Quid est: "Dispergens aquas incessu" an "ambulando in eis, qui te usque quaque adnuntiant, hac atque hac dispergis fluenta doctrinae"? Quid est: "Dedit abyssus vocem suam," an "profunditas cordis humani quid ei videretur expressit"? "Altitudo phantasiae suae" tamquam versus superioris est expositio; altitudo enim est abyssus. Quod autem ait "phantasiae suae" subaudiendum est "vocem dedit"; hoc est, quod diximus, "quid ei videretur expressit". Phantasia quippe visio est, quam non tenuit, non operuit, sed confitendo eructauit. "Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo," hoc est "adscendit Christus in caelum, et ordinata est ecclesia sub rege suo". "In lucem iacula tua ibunt," hoc est "non in occultum, sed in manifestum tua verba mittentur". "In splendorem coruscationis armorum tuorum," subaudiendum est iacula tua ibunt".
5 Dixerat enim suis: "Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine. In comminatione minorabis terram," id est "comminando humiliabis homines". "Et in furore deicies gentes," quia eos, qui se exaltant, vindicando confides. "Existi in salutem populi tui, ut salvos facias christos tuos; misisti in capita iniquorum mortem," nihil horum est exponendum. "Excitasti vincula usque ad collum," et bona hic possunt intellegi vincula sapientiae, ut initiantur pedes in compedes eius et collum in torquem eius. "Praecidisti in stupore mentis," subaudimus "vincula", excitavit enim bona, praecidit mala, de quibus ei dicitur: "Disrupisti vincula mea, et hoc in stupore mentis," id est mirabiliter. "Capita potentium movebuntur in ea," in ea scilicet admiratione. "Adaperient morsus suos, sicut edens pauper absconse."
Potentes enim quidam Iudaeorum veniebant ad Dominum facta eius et verba mirati, et esurientes panem doctrinae manducabant absconse propter metum Iudaeorum, sicut eos prodidit evangelium. "et inmisisti in mare equos tuos turbantes aquas multas," quae nihil sunt aliud quam populi multi; non enim alii timore converterentur, alii furore persequerentur, nisi omnes turbarentur. "Observavi, et expauit venter meus a voce orationis labiorum meorum; et introiit tremor in ossa mea, et subtus me turbata est habitudo mea."
Intendat in ea, quae dicebat, et ipsa sua est oratione perterritus, quam prophetice fundebat et in qua futura cernebat; turbatis enim populis multis vidit inminentes ecclesiae tribulationes; continuoque se membrum eius agnovit atque ait: "Requiescam in die tribulationis," tamquam ad eos pertinens, qui sunt spe gaudentes, in tribulatione patientes. "Ut ascendam", inquit, "in populum peregrinationis meae," recedens utique a populo maligno carnalis cognationis suae, non peregrinante in hac terra nec supernam patriam requirente. "Quoniam ficus", inquit, "non adferet fructus, et non erunt natiuitates in vineis; mentietur opus olivae, et campi non facient escam. Defecerunt ab esca oves, et non supersunt in praesepibus boves."
Vidit eam gentem, quae Christum fuerat occisura, ubertatem copiarum spiritalium perdituram, quas per terrenam fecunditatem more prophetico figuravit.
6 Et quia iram Dei talem propterea passa est illa gens, quia ignorans Dei iustitiam suam voluit constituere, iste continuo: "Ego autem", inquit, "in Domino exultabo, gaudebo in Deo salutari meo. Dominus Deus meus virtus mea, statues pedes meos in consummationem; super excelsa inponet me, ut uincam in cantico eius," illo scilicet cantico, de quo similia quaedam dicuntur in psalmo: "Statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos, et inmisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro."
Ipse ergo vincit in cantico Domini, qui places in eius laude, non sua, ut, "qui gloriatur, in Domino glorietur."
Melius autem mihi videntur quidam codices habere: "Gaudebo in Deo Iesu meo" quam hi, qui volentes id Latine ponere, nomen ipsum non posuerunt, quod est nobis amicius et dulcius nominare.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XXXI <<<     >>> XXXIII
monumenta.ch > Augustinus > 32